banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Opere di fortificazione per assediare Alesia
Pagina 108 Numero 24

Caesar haec genera munitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus duxit. Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, hoc consilio, ne de improviso aut noctu at munitiones hostium multitudo advolaret aut interdiu tela in nostros operi intentos conicere possent. Hoc intermisso spatio quadringentorum pedum, duas fossas quindecim pedes latas, eadem altitudine perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit. Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit, grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, ut ascensum hostium tardarent, et turres toto opere ita circumdedit, ut pedes LXXX inter se distarent.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44250
[silvana] - [2018-02-14 13:43:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!