banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'amicizia
Pagina 86 Numero 20

Est amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio an nihil melius a dis immortalibus homini datum sit, nihil utilius ad utendam utramque fortunam. Alii amicitiae divitias praeponunt, alii bonam valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. At beluis quoque voluptas obtigit, nullum animal libidine non capitur vel ventri non oboedit; nonnulla autem alia humana bona sunt caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate: nam nullum bonum non est obnoxium ad vices fortunae, quae donat celeriter, celerius aufert. Rectius cogitant qui in virtute summum bonum ponunt; praeclare illi quidem sentiunt, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet nec sine virtute amicitia esse potest.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44246
[danilisa230 ] - [2020-01-18 16:43:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!