Ritratto di Ificrate


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ritratto di Ificrate

Iphicrates Atheniensis fuit et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuivis iniceret admirationem sui, sed in labore nimis remissus parumque patiens, ut quidam rerum scriptores memoriae prodiderunt. At si quis Atheniensium vel hospitum ab eo aliquod auxilium petivit, bonus vero fuit civis fideque magna. Quod et in aliis rebus declaravit et maxime in Amyntae Macedonis liberis tuendis. Namque Eurydice, mater Perdiccae et Philippi, cum his duobus pueris, Amynta mortuo, ad Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est. Iphicrates vixit ad senectutem sine ulla iniuria, placatis in se suorum civium animis. Menesthea filium reliquit ex Thraessa natum, Coti regis filia. Menestheus cum interrogaretur, utrum pluris, patrem matremme, faceret, «Matrem», inquit. Id cum omnes mirum iudicarent, dixit ille: «Bene respondi. Nam pater ex Thraessa me genuit, mater ex Atheniensi viro».
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44234

[silvana] - [2018-02-10 10:50:03]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile