banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ulisse scopre Achille nascosto nell'isola di Sciro
Pagina 424 Numero 13

Thetis, cum sciret Achillem filium suum in bello contra Troianos interfectum iri, commendavit eum in insulam Scyron ad Lycomedem regem, quem ille inter virgines filias habitu feminino servabat, mutato nomine. Achivi autem cum rescivissent ibi eum occultari, ad Lycomedem regem oratores miserunt, qui rogarent ut eum adiutorium Graecis mitteret. Rex negavit apud se esse, sed potestatem eis fecit ut in regia quaererent. Cum Achivi eum deprehendere non possent, Ulixes in regio vestibulo munera feminea posuit, in quibus clipeum et hastam, et subito tubicinem canere armorumque crepitum facere iussit. Achilles, hostem arbitrans adesse, vestem muliebrem dilaniavit atque clipeum et hastam arripuit. Ex hoc cognitus est suumque auxilium Graecis promisit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44204
[degiovfe] - [2017-04-28 14:07:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!