banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Mario sfugge a Silla
Pagina 306 Numero 18

Caius Marius post sextum consulatum annumque septuagesimum nudus ac limo obrutus, oculis tantummodo ac naribus eminentibus, extractus arundineto circa paludem Maricae, in quam se fugiens Sullae equites abdiderat, iniecto in collum loro, in carcerem Minturnensium iussu duumviri ad mortem perductus est. Sed carnifex, servus publicus natione Germanus, qui forte ab imperatore bello Cimbrico captus erat, ut agnovit Marium, magno eiulatu expromens indignationem casus tanti viri, abiecto gladio e carcere profugit. Tum cives instructum eum viatico, conlata veste, in navem imposuerunt. Ille cursum in Africam direxit inopemque vitam in tugurio ruinarum Carthaginiensium toleravit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44172
[darkshines] - [2017-03-12 11:55:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!