banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Magi, Erode e Gesù (I)
Pagina 474 Numero 7

Cum natus esse Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam dicentes: «Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum». Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: «In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: "Et tu, Bethlehem terra Iudae, neququam minima es in principibus Iudae; ex te enim exibit dux, qui reget populum meum Israel"».
Matteo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44085
[degiovfe] - [2017-04-03 20:40:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!