L'alfabeto latino

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'alfabeto latino

Hoc loco libri praeteribo - ne nimis ab argumento quod mihi proposui digrediar - quod Graeci Phoeniciis litteris usi sunt. De nostris litteris dicam. Latinas litteras Carmenta nympha prima Italis tradidit. Carmenta autem dicta, quia carminibus futura canebat. Addo tamen quod proprie vocata est Nicostrate. Litterae autem aut communes sunt aut liberales. Communes dictae sunt, quia multi iis in commune utuntur, ut scribere et legere possint. Liberales, quia eas tantum illi cognoscunt, qui libros conscribunt recteque loquendi scribendique rationem cognoscunt. Litterarum duplex modus est: dividuntur enim principaliter in duas partes, in vocales et consonantes. Vocales sunt quae directo hiatu faucium sine ulla conlisione varie emittuntur. Et eo dictae sunt vocales, quod per se vocem impleant, et per se syllabam faciant, nulla adhaerente consonante. Consonantes sunt, quae diverso motu linguae vel inpressione labrorum efficiuntur. Et recte accidit quod vocatae sunt consonantes quia per se non sonant, sed iunctis vocalibus consonant.
da Isidoro di Siviglia


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44077

[darkshines] - [2017-04-21 18:31:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile