banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vendetta di Oreste
Pagina 460 Numero 9

Orestes, Agamemnonis et Clytaemnestrae filius, postquam pueritiam exiit et in puberem aetatem venit, studebat patris sui mortem exsequi; itaque, inito consilio vindictae cum Pylade, Mycenas venit ad Clytaemnestram: coram matre mentitus est se Aeolium hospitem esse narravitque mendaci sermone mortem obitum esse in equorum cursibus Orestem. Nec multo post Pylades, Strophii filius, regiam Clytaemnestrae adit urnamque secum affert. Cum Aegisthus et Clytaemnestra prodissent ad colloquium cum eo, Pylades dicit ipsa ossa Orestis in arca condita esse; duos iuvenes Aegisthus laetabundus hospitio recepit. At noctu, occasione capta, Orestes cum Pylade Clytaemnestram matrem et Aegisthum, matris concubinum, interficiunt. Postea, cum Tyndareus, pater Clytaemnestrae, Orestem accusaret, iuvenis cum Pylade Mycenis abiit et, matris furiis exagitatus, Delphos contendit, ut supplex aras Apollinis adiret.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44075
[darkshines] - [2017-04-24 13:35:03]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44075
[degiovfe] - [2017-04-28 13:45:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!