La pace rifiutata


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La pace rifiutata

Pyrrus, Epiri rex, ancipiti pugna apud Heracleam vix auxilio elephantorum Romanos superavit. Postea, coniunctis sibi Samnitibus, Lucanis, Bruttiis, Romam perrexit, omnia ferro ignique vastavit, Campaniam populatus est atque ad oppidum Praeneste venit, quod non multum Urbe abest. Mox terrore exercitus, qui eum cum consule sequebatur, in Campaniam se recepit. Legati ad Pyrrum missi ut cum eo de captivorum Romanorum redemptione paciscerentur, a rege honorifice suscepti sunt. Captivos sine pretio Romam rex misit. Unum ex legatis Romanorum, Fabricium, Pyrrus sic admiratus est, ut, quarta parte regni promssa, sollicitaverit ut ad se transiret, at Fabricius, cum pauper esset, contempsit tamen regis amicitiam nec eius promissa secutus est. Quare, cum Pyrrus Romanorum ingenti admiratione teneretur, legatum Romam misit Cineam, praecipuum virum, ut pacem peteret. Hae erant pacis condiciones ut Pyrrus eam partem Italiae, quam iam armis adeptus erat, haberet. At Romani non passi sunt externum regem partem Italiae occupare; itaque rursus bellum coortum est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44070

[darkshines] - [2017-04-20 20:42:21]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile