banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sacrificio di Leonida
Pagina 439 Numero 8

Leonidas Lacedaemonius, cum trecentis civibus apud Thermopylas ingenti exercitui Persarum obiectus, Xerxen illum, non tantum civitatibus Graeciae terribilem, sed omnibus gentibus orbis terrarum ruinas minitantem, virtute sua ad ultimam desperationem redegit. Nam Lacedaemonius dux, cum proditus esse perfidia et scelere incolarum eius regionis et hostes dolo per occultum iter transgressi essent ultra Thermopylarum angustias, dimicans tamen occidit nec adsignatam sibi a patria stationem deseruit; ante illam pugnam adeo alacri animo suos cohortatus est, ut eis diceret: «Sic prandete, o commilitiones, tamquam apud inferos cenaturi». Mors erat denuntiata: Lacedaemonii, Leonida hortante, intrepidi mortem oppetiverunt. Etiamnunc omnes gentes eorum virtutem recordantur: eos multi admirantur, sed nemo imitari potuit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44067
[degiovfe] - [2018-12-12 23:46:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!