banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Temistocle esule
Pagina 394 Numero 13

Themistocles non effugit civium suorum invidiam. Namque ob eundem timorem, quo damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis e civitate eiectus Argos concessit, ut ibi habitaret. Dum exul Argis magna cum dignitate vivit, Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, ut eum absentem accusarent. Legati rettulerunt societatem Themistoclem cum rege Persarum fecisse, ut Graeciam totam opprimeret. Hoc crimine Themistocles absens proditionis damnatus est. Id ut audivit, quod non satis tutum se Argis esse videbat, Corcyram demigravit. At ibi quoque animadvertit se in magno periculo esse. Itaque ad Admetum, Molossum regem, cum quo ei hospitium erat, confugit. Huc cum venit, rex in praesentia aberat, at Admeti mulier supplicem tecto recepit; quo maiore religione custodiretur, Themistocles filiam parvulam regis arripuit et cum ea se in sacrarium, quod summa colebatur caerimonia, coniecit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44054
[darkshines] - [2017-04-12 19:22:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!