banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ammonimenti di Gesù
Pagina 373 Numero 18

Audiente omni populo, Iesus dixit discipulis suis: «Attendite a scribis, qui cupiunt ambulare in solis pulcherrimis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, qui devorant domos viduarum, qui longiores preces simulant. Hi accipient damnationem maiorem aliis peccatoribus». Respiciens autem, Iesus vidit ditissimos homines, qui mittebant munera sua in gazophylacium templi. Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem duo aera minutissima. Et dixit: «Vere dico vobis viduam hanc, quae est pauperior omnibus, plus quam omnes misisse. Nam omnes hi miserunt in munera Dei ea quae sibi abundabant, partem minimam ex maximis et plurimis bonis subtrahentes; haec autem omnem victum suum quem habuit humillime in gazophylacium misit».
Luca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44048
[degiovfe] - [2017-04-05 11:02:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!