Cerere e Libera


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cerere e Libera

 Vetus est haec opinio, quae constat ex antiquissimis Graecorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam totam Cereri et Liberae consecratam esse. Quod et ceterae gentes putant et praecipue Siculi ipsi: nam in animis eorum fabula de origine et de laboribus Cereris et Liberae quasi insita atque innata est. Putant Siculi et has deas genitas esse in agro Siciliensi et fruges, magnum munus Cereris mortalibus, in Sicilia primum repertas esse et in eadem terra raptam esse Liberam, Cereris filiam, quam persaepe Siculi etiam Proserpinam vocant. Fama est Liberam raptam esse ex Hennensium nemore quod, quia in media insula situm est, umbilicus Siciliae nominatur et Cererem, dum filiam investigat et conquirit, inflammavisse taedas iis ignibus qui ex Aetnae vertice erumpunt; quas ipsam deam sibi praetendentem peragravisse omnem orbem terrarum.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44041

[darkshines] - [2017-04-04 12:37:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile