Le credenze religiose dei Galli


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le credenze religiose dei Galli

Inter deos Mercurium praecipue Galli colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium dicunt, hunc viarum atque itinerum ducem appellant, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim magnam putant. Post hunc colunt Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his deis habent eandem fere opinionem, quam reliquae gentes habent: putant enim Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent: cum hostes vicerunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum colligunt. In multis civitatibus harum rerum exstructi tumuli in locis consecratis cernuntur; perraro, religione neglecta, ab impiis furibus eripiuntur vel occultantur ea quae diis devota sunt; si forte id accidit, grave supplicium cum cruciatu constitutum est.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44040

[darkshines] - [2017-04-05 12:26:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile