banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un confronto tra Greci e Romani
Pagina 325 Numero 17

 Magna fama Romanis et Graecis fuit, sed non eisdem causis. Antiqui ipsi saepe duas gentes inter se comparabant. Italia tota ante bellum Punicum primum sub potestatem Romanorum redacta est; Graecia autem numquam sub dominatu unius Graecae urbis fuit. Incolae huius terrae plerumque nautae fuerunt, illius gentis in primis agricolae et post aliquot saecula tantum, navibus onerariis instructis, nautae et mercatores per omnia maria exstiterunt. Graecis natura ipsa magnam copiam portuum praebebat, Romanis, sicut aliis gentibus Italiae, erant terrae fecundae, pabula laeta, armenta mirae magnitudinis. Aratrum et ferrum, haec fuerunt prima arma Romanorum. Cato ille agriculturam tantum artem dignam civibus Romanis existimabat. Graecorum autem arma fuerunt litterae et sapientia: propter hanc omnium artium et doctrinarum inventores fuerunt, propter illas divina suavitate cantus mentes ipsas educaverunt, bonos mores teneris animis puerorum inspiraverunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44033
[darkshines] - [2017-03-19 11:47:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!