banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La volpe e l'aquila
Pagina 282 Numero 6

Sublimes quoque homines debent metuere humiles, ut fabula mea demonstrat. Aquila quondam vulpinos catulos rapuit eosque in nido posuit pullis suis talibus verbis: «Ecce cibus vester, filii mei. Carpite escam ad satietatem». Interea sub alta arbore misera vulpes orabat aquilam: «Serva, serva, quaeso, meos catulos». Aquila, tuta loco, supplicis verba contempsit. Tum vulpes ab ara adripuit ardentem facem totamque arborem flammis circumdedit; sic adficiebat hostem duplicibus minis: paene arserunt et nidus et pulli aquilae. Postremo autem aquila, ut eriperet suos periculo mortis, supplex dixit vulpi: «Tibi reddo incolumes catulos tuos, at tu serva meos; illico exstingue periculosum ac magnum incendium».
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44014
[darkshines] - [2017-03-23 17:23:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!