banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La pantera riconoscente
Pagina 261 Numero 25

 Panthera inprudens olim in foveam decidit. Agricolae eam viderunt: alii fustibus miseram feram verberaverunt, alii saxis oneraverunt; quidam contra, tacti misericordia, non solum a plagis abstinuerunt sed etiam pantherae iam periturae panem miserunt. Nox intermissa est; agricolae securi quiescebant, quasi inventuri mortuam postridie. At panthera, reficiens una nocte vires languidas, foveam reliquit et ad suum cubile remeavit. Paucis diebus in latebris mansit, expectans tempus aptum ad ultionem. Postea integris viribus provolat ad stabula agricolarum, pecus trucidat, agricolas quoque necat, et cuncta vastans saevit irato animo. Tum etiam agricolae, qui ferae subvenerant, timentes pro vita ac salute, feram implorabant. At panthera sic perturbatos animos eorum confirmavit: «Desinite timere, iusti viri, quia de vestra misericordia gratam memoriam teneo; bellum autem gero cum saevientibus hominibus, qui me inermem tempore praeterito crudeliter laeserunt».
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44002
[darkshines] - [2017-03-24 10:38:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!