Presagi della morte di Cesare


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Presagi della morte di Cesare

Futura caedes Caesari evidentibus prodigiis denuntiata erat. Paucos ante menses Capuam coloni lege Iulia deducti erant. Ibi, dum villae extruuntur, ab eis in sepulcro Capyis, conditoris Capuae, inventa erat tabula aenea; in ea conscriptum erat litteris verbisque Graecis atrox vaticinium: «Cum ossa Capyis detegentur, paulo post etiam clarus ac divus vir, a dea Venere et a Capye prognatus, necabitur et magnis cladibus, multo sanguine civium vindicabitur». Praeterea greges, quos Caesar apud Ariminum deis consecraverat ac vagos et sine custode dimiserat, nonis Martiis, ut multi auctores scribunt, pertinaciter pabulum recusaberunt ubertimque fleverunt. Pridie autem easdem Idus regaliolus cum laureo ramulo ad Pompeianam curiam accesserat, at simul volucres varii generis ex proximo nemore evolaverant ibidem et eum discerpserant.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile