Gli insegnamenti di Pitagora agli abitanti di Crotone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gli insegnamenti di Pitagora agli abitanti di Crotone

Pythagoras philosophus Sami a Marato, locuplete negotiatore, genitus est magnisque sapientiae incrementis formatus est: in Aegyptum primo, mox Babyloniam contendit, ubi siderum motus orginemque mundi a sapientibus et astrologis perdidicit. Inde Cretam et Lacedaemonem contendit, ubi Minois et Lycurgi leges diligenter cognovit. Postremo Crotonam venit et sapienti consilio iuvenes in luxuriam lapsos auctoritate sua ad frugalitatem revocavit. Laudabat cotidie virtutem aut enumerabat, tristi ore, vitia luxuriae cum exemplis civitatum perditarum tali vitio. Sic magnum studium ad frugalitatem in Crotoniensibus iuvenibus provocavit. Matronarum quoque mores ad virtutem convertebat: nam pudicitiam suadebat et obsequia in viros; viris autem suaviloquenti voce modestiam et litterarum studium praecipiebat. Inter tales sermones frugalitatem, genetricem omnium virtutum, animis Crotoniensium ingerebat.
da Giustino


Oggi hai visualizzato 6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile