La famiglia e la giovinezza di Giugurta


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La famiglia e la giovinezza di Giugurta

Bello Punico secundo Masinissa, Numidiae rex, fidus Romanis Scipionique Africano socius fuit: nam Romani per equites Masinissae apud Zamam Carthaginienses equestribus proeliis superaverunt et hostibus antisteterunt non solum virtute sed etiam celeritate in pugna. Post mortem Masinissae, Micipsa filius regnum solus obtinuit, quia fratres eius, Mastanabal et Gulussa, morbo absumpti sunt. Adherbalem et Hiempsalem Micipsa genuit; Iugurtham autem, Mastanabalis fratris filium, cum liberis suis in regia, more pincipum, aluit et ingenuis educavit artibus. Cum Iugurtha adolevit, eximius viribus, decorus ore, sed maxime ingenio validus, non se luxuriae neque inertiae dedit, sed, ut mos Numidarum est, equitabat et iacula iaciebat; variis certaminibus cum aequalibus certabat: semper alios gloria superabat adulescentes; praeterea pleraque tempora in venationibus agebat, leonem atque alias feras primus aut in primis feriebat: magnas sibi et amicis praedas parabat.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile