L'infido comportamento dei Volsci


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'infido comportamento dei Volsci

Cum Volscorum gente, Latino bello, neque pax neque bellum erat Romanis. Volsci tamen auxilia pro Latinis parabant populoque nostro indicturi erant bellum. Post victoriam contra Latinos, consules in Volscum agrum legiones duxere. Volsci, quod incursionem Romanorum in fines suos non metuebant, hostium repentino adventu perculsi sunt nec arma ceperunt; obsides autem dederunt trecentos filios principum. Itaque ager Volscorum non direptus est, sine certamine inde Romanae legiones abductae. At non multo post, cum Volsci timore levati sunt, rursus occultum parabant bellum et Hernicos in societatem armorum adsumebant. Legatos quoque ad Latii urbes passim dimiserunt: auxilia ad bellum cum Romanis petiverunt, at Latini, memores recentis cladis, cum ira et indignatione societatem recusaverunt. Ubique Volscorum legati inter minas et clamores repulsi sunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile