Lealtà dei Romani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lealtà dei Romani

Fama huius facti primo a moenibus nostris ad finitimas regiones perveniebat; deinde per totum terrarum orbem manabat. Timochares, regis Pyrri necessarius, Fabricio consuli sic per epistulam promittebat: «Si Timochari amicitiam et gratiam populi Romani promittis, Pyrrus veneno per filium meum, qui regi potiones ministrat, necabitur». Fabricius non solum scelestam pactionem cum hoste recusabat, sed epistulam celeriter mittebat patribus, qui sine ulla cunctatione legatos ad regem mittebant: legati autem regi totum dolum ostendebant et apertis verbis monebant: «Cave insidias, Pyrre, necessariorum tuorum, quia mortiferum virus cum potionibus in convivio tibi ministraturi erant. Ceterum dehinc memor eris de Romana probitate: etiam erga hostes fidi sumus; armis bella, non venenisgerimus».
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato 6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile