banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'amore clandestino di Venere e Anchise
Pagina 154 Numero 12

Anchises, filius Assaraci, inter Teucros eximia forma eminebat; praeterea propter sapientiam et facundiam suam non solum inter populos Asiae sed etiam inter deos deasque celebrabatur. Olim Teucris ludis a dea Venere conspiciebatur. Statim dea capitur multis illectamentis viri nec effugit coniugium: clam in Thalamo cum Anchisa concumbit, mirum ac pulchrum filium procreat, Aeneam, quem auxilio nympharum in silvis Idae parit. Postea tamen dea de mortali coniugio erubescebat et diris minis Anchisam monebat: «O fili Assaraci, si populis terrae coniugium nostrum propalabis, magna poena adficieris». At olim Anchises in convivio, ebrius multo vino, minas deae neglegebat: apertis enim verbis Aeneam filium Veneris et Anchisae appellabat; itaque Iuppiter sine mora virum fulguriebat.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43974
[darkshines] - [2017-02-13 11:48:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!