Antonio, nemico della patria

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Antonio, nemico della patria

 M. vero Antonium quis est qui civem possit iudicare, potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens, audiente populo Romano, dixerit, nisi victorem neminem victurum esse? Num putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? Quid vero? Quod in contione dicere ausus est se, cum magistratu abiisset, ad urbem futurum cum exercitu, introiturum quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano servitutem? Quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad urbem vel in urbem potius exercitum maximum adduceret? Qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio impotentis animi! Cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent, domum ad se venire iussit centuriones, quos bene sentire de republica cognoverat, eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari iussit. Quo animo hunc futurum fuisse censetis in nos, quos oderat, cum tam crudelis fuisset in eos, quos numquam viderat?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43942

[degiovfe] - [2019-05-21 11:15:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile