✔ Hic uxorem numquam duxit. In quo cum reprehenderetur quod liberos non relinqueret a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret, «vide», inquit, «ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps potest mihi deesse: namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae non modo superstes, sed immortalis sit necesse est». Quo tempore duce Pelopida exsules Thebas occuparunt et praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est caedes civium, domo se tenuit, quod neque malos defendere volebat neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret: namque omnem civilem victoriam funestam putabat. Idem, postquam apud Cadmeam cum Lacedaemoniis pugnari coeptum est, in primis stetit.