Non bisogna temere i fenomeni naturali

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Non bisogna temere i fenomeni naturali

 Illud quoque proderit praesumere animo nihil horum deos facere nec ira numinum aut caelum concuti aut terram; suas ista causas habent nec ex imperio saeviunt sed quibusdam vitiis ut corpora nostra turbantur et tunc, cum facere videntur iniuriam, accipiunt. Nobis autem ignorantibus verum omnia terribiliora sunt, utique quorum metum raritas auget; levius accidunt familiaria; ex insolito formido maior est. Quare autem quicquam nobis insolitum est? Quia naturam oculis, non ratione, comprehendimus, nec cogitamus quid illa facere possit, sed tantum quid fecerit. […] Quaeramus ergo quid sit quod terram ab infimo moveat, quod tanti molem ponderis pellat; quid sit illa valentius quod tantum onus vi sua labefactet; cur modo tremat, modo laxata subsidat, nunc in partes divisa discedat et alias intervallum ruinae suae diu servet, alias cito comprimat […]. Mille miracula movet faciemque mutat locis et defert montes, subrigit plana, valles extuberat, novas in profundo insulas erigit. Haec ex quibus causis accidant, digna res excuti. «Quod», inquis, «erit pretium operae?». Quo nullum maius est, nosse naturam.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43896

[degiovfe] - [2019-05-23 11:30:49]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile