✔ Mago proximae silentio noctis profectus quantum pati viae per vulnus poterat itineribus extentis ad mare in Ligures Ingaunos pervenit. Ibi eum legati, ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus, adierunt, iubentes primo quoque tempore in Africam traiceret; id etiam fratrem eius Hannibalem facturum; non in eo esse Carthaginiensium res ut Galliam atque Italiam armis obtineant. Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus, sed metuens etiam ne victor hostis moranti instaret Liguresque ipsi relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos, quorum mox in potestate futuri essent, deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via iactationem vulneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex vulnere moritur.