✔ [Papirius Cursor] vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit; victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt et seu virium vi seu exercitatione multa, cibi vinique eundem capacissimum; nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique; equites etiam aliquando ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris; quibus ille «ne nihil remissum dicatis, remitto», inquit, «ne utique dorsum demulceatis cum ex equis descendetis». Et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque. Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit. Ad quam vocem exanimi stante Praenestino, «agedum, lictor, excide radicem hanc», inquit, «incommodam ambulantibus», perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit. Haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir quo magis innixa res Romana staret.