Il corvo parlante di un calzolaio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il corvo parlante di un calzolaio

 Sublimis Actiaca victoria [Augustus] revertebatur. Occurrit ei inter gratulantes corvum tenens, quem instituerat haec dicere: «Ave, Caesar victor imperator». Miratus Caesar officiosam avem viginti milibus nummum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit. Adlatus verba quae didicerat expressit: «Ave, victor imperator Antoni». Nihil exasperatus satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco emi eum iussit. Idem miratus in pica, hanc quoque redemit. Exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum institueret ad parem salutationem: qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat: «Opera et impensa periit». Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem. Hac audita dum transit Augustus, respondit: «Satis domi salutatorum talium habeo». Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret : «Opera et impensa periit». Ad quod Caesar risit, emique avem iussit quanti nullam adhuc emerat.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43823

[darkshines] - [2018-08-08 13:37:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile