banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'anello di Gige
Pagina 310 Numero 3

Cum olim in Lydia magnis imbribus terra discessisset, Gyges, pastor regius, in illum hiatum descendit. Ibi aeneum equum animadvertit, cuius in lateribus fores erant. Quibus apertis, corpus vidit hominis mortui magnitudinis invisitatae cum anulo aureo in digito. Gyges, anulo detracto, in concilium pastorum se recepit. Ibi incredibilem anuli virtutem expertus est: nam cum palam eius anuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat; idem rursus videbatur, cum in locum anulum inverterat. Itaque hac opportunitate anuli usus, reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem interemit atque eius satellites sustulit nec eum haec facinora committente quisquam videre potuit. Sic repente anuli beneficio rex Lydiae exortus est.
Cicerone

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43763
[emi53rm] - [2020-07-08 06:44:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!