banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Galba
Pagina 228 Numero 4a

Qui primus Sulpiciorum cognomen Galbae tulit cur aut unde traxerit, ambigitur. Quidam putant quod oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus succenderit; alii quod in diuturna valetudine galbeo assidue uteretur; nonnulli, quod ei praepinguis fuerit visus, quem "galbam" Galli vocent; vel contra, quod tam exilis quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque "galbae". Avus imperatoris, clarior studiis quam dignitate historiam edidit; pater consulatu functus, quamquam brevi corpore atque etiam gibber modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitavit.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43718
[emi53rm] - [2019-11-16 11:21:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!