banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dissidi tra Spartani e Ateniesi
Pagina 195 Numero 4

Tertio bello Messenico Athenienses Lacedaemoniis auxilio venerunt. Quorum fidem cum Lacedaemonii suspectam haberent, simulantes eos supervacaneos esse, a bello eos dimiserunt. Athenienses, hanc rem graviter ferentes, pecuniam, quae in stipendium Persici belli ab universa Graecia conlata erat, ne praedae ac rapinae esset Lacedaemoniis deficientibus a societate, a Delo Athenas transferunt. Lacedaemonii, cum Messeniorum bello occupati essent, Peloponnenses immisere, qui bellum Atheniensibus facerent. Parvae vires tunc Atheniensibus erant, classe in Aegyptum missa. Itaque navali proelio dimicantes facile superantur. Post reditum suorum ab Aegypto, Athenienses bellum reparant. Iamque Lacedaemonii, omisso cum Messeniis proelio, adversus Athenienses arma verterant. Diu varia victoria fuit; ad postremum aequo Marte utrimque discessum est.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43697
[darkshines] - [2020-05-01 12:07:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!