banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Menecrate
Pagina 185 Numero 31a

Menecrates medicus fuisse traditur Syracusis, artis suae peritissimus quidem, sed laudis et gloriae cupidior. Qui, humanae condicionis oblitus, eo processit ut se Iovem inter medicos praedicaret. Cum litteras Philippo, Macedonum regi, misisset, in quibus haec salutatio legebatur: "Menecrates Iuppiter Philippo felicitatem", sic ei respondit rex: "Philippus Menecrati valetudinem bonam. Anticyram, quaeso, quam primum contende". Quibus verbis eum modestiam docere conatus est. Fuit enim Anticyra urbs, ubi dicebatur nasci et crescere elleborus, qua arbore antiqui solebant mente insanis mederi.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43690
[degiovfe] - [2018-10-04 19:33:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!