banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un terribile carceriere
Pagina 158 Numero 35a

Includuntur in carcerem condemnati; parentes quoque prohibentur adire ad filios, prohibentur liberius suis cibum vestitumque ferre. Patres hi, quos videtis, iacebant in limine, matresque miserae pernovtabant ad ostium carceris ab extremo conspectu liberum exclusae; quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore excipere liceret. Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris mors terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Sextius, cui ex omni gemitu doloreque certa merces comparabatur. Sextium enim non pudebat a parentibus pecuniam his verbsi petere: "Ut adeas, tantum dabis; ut cibum tibi intro ferre liceat, tantum". Nemo recusabat. "Ut uno ictu securis afferam mortem filio tuo, quid dabis? Ne diu crucietur? Ne saepius feriatur? Ne cum sensu doloris aliquo spiritus auferatur?" Etiam ob hanc causam pecunia dabatur lictori quem non miserabat illorum infelicium eorumque parentum. O magnum atque intolerandum dolorem! O gravem acerbamque fortunam! Non vitam liberum, sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes.
Cicerone

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43672
[silly] - [2020-07-02 18:06:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!