Esortazione ai senatori

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Esortazione ai senatori

Maxime vellem, patres conscripti, rem publicam quietam esse aut in periculis ab optimis civibus defendi. Sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab iis, quos prohibere magis decebat. Vos murmurantes et retractantes verbis pacem optatis magis quam defenditis, neque intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detrahi. Ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ne patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere. Nam ubi mali praemia adsequuntur, haud facile quisquam bonus est. An expectatis, exercitu rursus admoto, hostes ferro atque flamma urbem invadant? Nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte. Illi, quibus illa placent, in armis sunt, vos in metu. Quid expectatis? Nisi forte pudet aut piget recte facere. Quo usque, patres conscripti, cunctando rem publicam intutam esse patiemini?
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43671

[silvana] - [2019-02-04 14:22:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile