banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La fondazione di Cirene
Pagina 132 Numero 31a

Cyrene condita est ab Aristaeo, cui nomen Battus propter linguae obligationem fuit. Huius pater Grinus, rex Therae insulae, cum ad oraculum Delphos, propter dedecus adulescentis filii nondum loquentis, deum deprecaturus venisset, responsum accepit, quo iubebatur eius filius Battus Africam petere et urbem Cyrenem condere: oraculum Phoebi dixit quoque ibi adulescentem usum linguae accepturum. Cum responsum ludibrio simile videretur, propter solitudinem Therae insulae, ex qua coloni ad urbem condendam in Africam proficisci iubebantur, res omissa est. Interiecto deinde tempore, contumaces pestilentia deo parere compelluntur; quorum tam insignis paucitas fuit, ut vix unam navem complerent. Cum venissent in Africam, pulsis accolis, montem Cyram et propter amoenitatem loci et propter fontium ubertatem occupavere. Ibi Battus, dux eorum, linguae nodis solutis recte loqui coepit. Positis igitur castris, Battus urbem Cyrenem condidit.
Cicerone

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43654
[emi53rm] - [2020-07-13 07:03:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!