Il sale

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il sale

Ex aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis litoribus vel scopulis derelicta et sole decocta. Sunt et lacus et flumina et putei e quibus hauritur. Dehinc in salinis ingestus sole siccatur; sed et flumina densantur in salem, amne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum luna noctibus; nam in Cyrenaea Ammoniacus sub arenis invenitur. Sunt et montes nativi salis, in quibus ferro caeditur, ut lapis, renascens maius: tantae alicubi duritiae ut muros domosque massis salis faciant, sicut in Arabia. In natura quoque salis differentiae sunt. Nam alibi suave, alibi salsissimum: commune sal in igne crepitat; Tragasaeum nec crepitat in igne nec exilit; Agrigentinum Siciliae flammis patiens in aqua exilit, in igne fluit contra naturam. Sunt et colorum differentiae. Memphiticus rufus est; in parte quadam Siciliae, ubi Aetna est, purpureus; item in eadem Sicilia in Pachyno adeo splendidus et lucidus ut imagines reddat; in Cappadocia crocinus effoditur. Salis natura necessario est ad omnem escam. Pulmentis enim saporem dat, excitat aviditatem, et appetitum in omnibus cibis facit.
da Isidoro di Siviglia


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile