Filomela


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Filomela

Tereus, Martis filius, Thrax cum Prognen Pandionis filiam in coniugium haberet, Athenas ad Pandionem socerum venit rogatum ut Philomelam alteram filiam sibi in coniugium daret: Prognen suum diem obisse dixit. Pandion ei veniam dedit, Philomelamque et custodes cum ea misit; quos Tereus in mare iecit, Philomelamque in monte compressit. Postquam autem in Thraciam rediit, Philomelam mandavit ad Lynceum regem, cuius uxor Lathusa, quod Progne erat familiaris, statim paelicem ad eam deduxit. Progne, cognita sorore et Terei impio facinore audito, machinata est regi talem gratiam referre. Interim Tereo ostendebatur in prodigiis Ity filio eius mortem a propinqua manu adesse; quo responso audito cum arbitraretur Dryantem fratrem suum filio suo mortem machinari, fratrem Dryantem insontem occidit. Progne autem filium Itym ex se et Tereo natum occidit, patrique in epulis apposuit et cum sorore profugit. Tereus, facinore cognito, fugientes cum insequeretur, deorum misericordia factum est ut Progne in hirundinem commutaretur, Philomela in lusciniam; Tereum autem accipitrem factum dicunt.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43619

[darkshines] - [2017-04-03 12:03:04]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile