Esempi di fedeltà

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Esempi di fedeltà

Multa beneficiorum exempla referam et dissimilia et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo vitam, dedit mortem, servavit periturum dominum et, hoc si parum est, pereundo servavit; alius mortem domini adiuvit, alius decepit. Claudius Quadrigarius in duodevicesimo annalium tradit, cum obsideretur Grumentum et iam ad summam desperationem ventum esset, duos servos ad hostes transfugisse et operae pretium fecisse. Deinde urbe capta passim discurrente victore illi per nota itinera ad domum, in qua servierant, praecucurrerunt et dominam suam ante egerunt; quaerentibus, quaenam esset, dominam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci professi sunt. Quam eductam deinde extra muros summa cura celaverunt, donec hostilis ira consideret; deinde, ut satiatus miles cito ad Romanos mores rediit, illi quoque ad suos redierunt et dominam sibi ipsi dederunt. Manumisit utrumque e vestigio illa nec indignata est ab his se vitam accepisse, in quos vitae necisque potestatem habuisset.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43608

[darkshines] - [2019-11-13 15:08:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile