Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo adeo eximia forma ut, quacumque incedebat, converteret omnium oculos. Scipio1 percunctatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum2; adulescenti Alludo nomen erat. Extemplo igitur parentibus sponsoque accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, eum adloquitur: «Iuvenis, inquit, iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia. Ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse [...] tuo amori faveo. Fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis, et, si me virum bonum credis esse [...], scias multos nostri similes in civitate Romana esse [...]». Adulescens laetus donis muneribusque dimissus est domum.