L’interpretazione dei sogni

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’interpretazione dei sogni

Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi. Mane, ad coniectorem. At ille: «Vinces», inquit, «id enim celeritas significat et vis equorum». Post, idem, ad Antiphontem. Is autem: «Vincare», inquit, «necesse est; an non intellegis quattuor ante te cucurrisse?». Ecce alius cursor [...] ad interpretem detulit aquilam se in somnis visum esse factum. At ille: «Vicisti; ista enim avi volat nulla vehementius». Huic eidem Antipho: «Baro», inquit, «victum te esse non vides? Ista enim avis insectans alias avis et agitans semper ipsa postrema est». Quae est ars coniectoris eludentis ingenio? An ea quae dixi, et innumerabilia quae collecta habent Stoici, quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua co- niecturam modo huc, modo illuc ducentium ? Medici signa quaedam habent ex venis et spiritu aegroti multisque ex aliis futura praesentiunt: gubernatores, cum exultantes lolligines viderunt aut delphinos se in portus conicientes, tempestatem significari putant. Haec ratione explicari et ad naturam revocari facile possunt; ea vero quae paulo ante dixi, nullo modo.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43461

[degiovfe] - [2019-05-17 11:51:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile