Morte del console L. Emilio Paolo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Morte del console L. Emilio Paolo

Cn. Lentulus, tribunus militum, cum, praetervebens equo, sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset: «L. Aemili, inquit, quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum dum et tibi virium aliquid superest, et comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris: etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est». Ad eo consul: «Tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto: sed cave, frustra miserando, exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. Abi, nuntia publice patribus urbem Romanam muniant ac, priusquam hostis victor adveniat, praesidiis firment; privatim Q. Fabio, L. Aemilium praeceptorum eius memorem et vixisse adhuc et mori. Memet in hac strage militum meorum patere exspirare, ne autreus iterum e consulatu sim, aut accusator conlegae exsistam, ut alieno crimine innocentiam meam protegam». Haec eos agentes prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressere: consulem, ignorantes quis esset, obruerunt telis; Lentulum inter tumultum abripuit equus.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43419

[emi53rm] - [2018-06-17 13:50:21]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile