✔ Consecutus cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, Caesar paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos: "Etiam nunc – inquit – regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt". (Illi) cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens apparuit harundine canens; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, (ille) rapta ab uno tuba prosiluit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar: "Eatur – inquit – quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea est". Atque ita traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui (Roma) pulsi supervenerant, pro contione fidem militum flens ac veste a pectore discissa invocavit.