Trasibúlo riporta la democrazia ad Atene

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Trasibúlo riporta la democrazia ad Atene

 Critia deiecto, Pausanias venit Atticis auxilio, rex Lacedaemoniorum. Is inter Thrasybulum et eos, qui urbem tenebant, fecit pacem his condicionibus: ne qui praeter triginta tyrannos et decem, qui postea praetores creati superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur exsilio neve bona publicarentur; rei publicae procuratio populo redderetur. Praeclarum hoc quoque Thrasybuli, quod reconciliata pace, cum plurimum in civitate posset, legem tulit ne quis ante actarum rerum accusaretur neve multaretur, eamque illi oblivionis appellarunt. Neque vero hanc tantum ferendam curavit, sed etiam ut valēret effecit. Nam cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exsilio fuĕrant, caedem facĕre eorum vellent, cum quibus in gratiam reditum erat publice, prohibuit et id, quod pollicitus erat, praestitit. Huic pro tantis meritis honoris causa corona a populo data est, facta duabus virgulis oleaginis. Quam quod amor civium et non vis expressĕrat, nullam habuit invidiam magnaque fuit gloria.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43374

[emi53rm] - [2019-11-05 11:00:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile