banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale e il filosofo saccente
Pagina 97

 Hannibal cum Carthagine expulsus Ephesum ad Antiochum venisset exul, dicitur invitatus esse ab hospitibus suis ut audiret, si vellet, Peripateticum illum Phormionem. Cum Hannibal se non nolle dixisset, locutus esse dicitur ille homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de omni re militari. Tum, cum ceteri qui illum audierant vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale quidnam ipse de illo philosopho iudicaret. Hic Poenus respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed vidisse neminem, qui magis quam Phormio deliraret. Quid enim aut adrogantius aut loquacius videri potest quam Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset praecepta de re militari dare Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium victore decertasset? Hoc idem mihi facere omnes isti videntur, qui, nihil experti, de arte dicendi praecipiunt.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43370
[degiovfe] - [2017-01-16 10:23:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!