banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Aderbale chiede aiuto al senato romano
Pagina 93

 Utinam aliquando aut apud vos aut apud deos inmortalis rerum humanarum cura oriatur: ille qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum graves poenas reddat. Iam iam, frater animo meo carissume, quamquam tibi inmaturo et unde minume decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum. Non enim regnum, sed fugam, exilium, egestatem et omnis has, quae me premunt, aerumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam. Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset neu vivere contemptus viderer, si defessus malis iniuriae concessissem! Nunc neque vivere lubet neque mori licet sine dedecore.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43369
[silly] - [2016-12-07 19:12:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!