Alcibiade torna ad Atene

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alcibiade torna ad Atene

 Cum obviam his universa civitas in Piraeum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus confluĕret, proinde ac si solus advenisset. Sic enim populo erat persuasum, et adversas superiores et praesentes secundas res accidisse eius opera. Itaque et Siciliae amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant, quod talem virum e civitate expulissent. Neque id sine causa arbitrari videbantur. Nam postquam exercitui praeesse coepĕrat, neque terra neque mari hostes pares esse potuĕrant. Hic ut e navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybūlus eisdem rebus praefuĕrant simulque venĕrant in Piraeum, tamen unum illum omnes prosequebantur, et, id quod numquam antea usu venĕrat nisi Olympiae victoribus, coronis aureis aeneisque vulgo (avv.) donabatur. Ille lacrimans talem benevolentiam civium suorum accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem. Postquam Athenas vēnit, contione advocata, sic verba fecit, ut nemo tam ferus fuĕrit, quin eius casum lacrimavĕrit inimicumque se ostendĕrit iis, quorum opera Alcibiades patria pulsus erat.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43366

[degiovfe] - [2019-06-17 12:04:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile