Leonida congeda gli alleati alle Termopili

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Leonida congeda gli alleati alle Termopili

 Quarto die, cum esset nuntiatum Leonĭdae a viginti milibus hostium summum cacumen tenēri, tum hortatur socios ut recedant et se ad meliora patriae tempora reservent. Dicit sibi cum Spartanis fortunam experiendam esse, plura patriae quam vitae debere, ceteros autem ad praesidia Graeciae servandos esse. Audito regis imperio discessēre ceteri, soli Lacedaemonii remansērunt. Initio huius belli sciscitantibus Delphis oracula responsum fuĕrat aut regi Spartanorum aut urbi cadendum esse. Et idcirco rex Leonidas, cum in id bellum proficisceretur, ita suos firmavĕrat ut scirent se ire parato ad moriendum animo, angustiasque propterea occupavĕrat, ut cum paucis aut maiore gloria vincĕret aut minore damno rei publicae cadĕret. Itaque dimissis sociis, Spartanis: "Mementote, inquit, qualitercumque proeliati estis, vobis cadendum esse; neque exspectandum est ut ab hoste circumveniamini, sed dum nox occasionem dat, securis et laetis hostibus superveniendum est". Nihil erat difficile persuadēre persuasis mori. Statim arma capiunt et sescenti viri castra quingentorum milium irrumpunt statimque regis praetorium petunt.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43365

[darkshines] - [2018-04-07 15:10:56]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile