De regibus


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
De regibus

 Ex iis vero, qui dominatum imperio tenuērunt, excellentissimi fuĕrunt, ut nos iudicamus, Persarum Cyrus et Darīus, Hystaspi filius, quorum uterque privatus virtute regnum obtinuit. Prior horum apud Massagĕtas in proelio cecĭdit, Darīus senectute diem obiit supremum. Sunt praeterĕa magni reges eiusdem gentis Xerxes et duo («i due») Artaxerxae, Macrŏchir cognomine et Mnemon. Xerxi maxime est illustre bellum, quod maximis exercitibus post hominum memoriam terra marique in Graecos gessit. At Macrŏchir praecipuam habet laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae, quam incredibili ornavit virtute belli: namque illo nullus Persa manu fuit fortior, Mnemon autem iustitiae fama floruit. Nam cum matris suae scelere amisisset uxorem, tantum indulsit dolori, ut eum pietas vincĕret. Ex his duo eodem nomine morbo naturae debitum reddidērunt, tertius ab Artabano praefecto ferro interemptus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 8 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile