Alessandro il Molosso


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alessandro il Molosso

 Alexander, rex Epiri, in Italiam venit, ut auxilium daret Tarentinis adversus Bruttios. Sperabat cum Alexandro, Olympiădis sororis suae filio, Oriens sorte contigisset, se Occidentem capturum esse. Praterea, cum interrogavisset oraculum Iovis Dodonaei, responsum Iovis praedixĕrat eius mortem iuxta urbem Pandosiam amnemque Acherusium. Cum et urbs et amnis in Epiro essent, ignorans Graecos colonos in Italia quoque condidisse urbem Pandosiam nomine et flumen iuxta urbem Acherusium appellavisse, ut fatum vitaret, peregrinam militiam elēgit. Igitur, cum in Italiam venisset, primum cum Apŭlis bellavit sed brevi tempore pacem et amicitiam cum rege eorum fecit. Gessit etiam cum Bruttiis Lucanisque bellum multasque urbes cepit; cum Metapontinis et Poediculis et Romanis foedus amicitiamque fecit. Sed Bruttii Lucanique cum auxilia a finitimis contraxissent, acrius bellum repetivērunt. In hostium finibus rex apud urbem Pandosiam et flumen Acherusium interfectus est, cum ignoraret nomen fatalis loci. Animam efflans, intellexit non in patria fuisse sibi periculosam mortem, propter quam patriam fugĕrat.
da Giustino


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43348

[darkshines] - [2017-05-03 11:28:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile